- OROATIS
- OROATISfluv. Persidis ultimus, quô ab Elymaide dividitur, Plin. l. 6. c. 25. apud quem exemplaria scribunt, Oratin: Sed Strabo et Ptol. scribunt Ο᾿ροάτιν; quod etiam restituendum apud Arrianum, ubi Α῎ροσις legit, sicut Zarotis, apud eundem Plinium. Ex Uxiis oritur et Persidem ab Susiana disterminat, Pasitigris Veterib. qui post Choaspem vel Eulaeum illum statuunt, apud Strabonem. At Pasitigrim illum, quem Alexandrum transiisse dicit Arrianus, quum Susis profectus in regionem Uxiorum ingredi vellet, Τίγριν vocat Diod. Sic. l. 17. et quartô die ad illum amnem pervenisse scribit, postquam a Susis moverat. Sed hic Tigris Uxianae regionis, qui in latere Susianae Orientali fluit, a Tigride Assyrio distinguendus, idem omnino cum Oroate est, quem Tigrim aut Pasitigrim videntur appellâsse illi, qui cum Alexandro fuerunt, quod verum eius nomen ignorarent. Quemadmodum Choaspem Veterem nominârunt, quem Eulaeum recentiores passim indigetant, etiam illi, qui res Alexandri literis mandârunt. Vide Salmas. ad Solin. passim, inprimis p. 701. et seqq. Bochart. fluvium hunc Persidis vel Susianae maximum, a Barbaris Oroaten, ut a Graecis Vatrachiten, i. e. Βατραχίτην, tamquam a ranis denominatum esse, docet, Hieroz. Part. poster. p. 653. Vide quoque in voce Oroates.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.